Rozmiar: 15909 bajtów

- 25 -

1296. September. 29.

In nomine domini amen. De gestis hominum inopinabilis solet calumpnia suborirj, nisi voce testium vel litterarum testimonio roborentur. Nos igitur Tilo et Johannes advocatj et civium communitas in Rathibor ad singulorum noticiam presencium et futurorum presens scriptum intuencium volumus devenire, quod constituti coram nobis Conradi quondam iudicis de Maceyochirch filius Engilbertus et filie Margareta, Iliana, et Mechthildis publice sunt confessi, quod in causa que vertebatur inter eos ex una parte, et venerabilem Nycolaum abbatem ac conventum monasterij de Ruda ex parte altera, pro iudicio in Maceyokirch ad quod ius habere videbantur ut dicebant, in arbitros conpromiserunt, et eorum arbitrio in solidum consenserunt, Super quo Civium de Lubschiz patentes nobis litteras ostenderunt civitatis sue sigillo consignatas, continentes expresse nomina arbitrorum, locum, tempus, et ordinationis modum per ipsos arbitros observatum, videlicet sub hac forma, ut prefatj Engilbertus, Margareta, Iliana, et Mechthildis,. acceptis decem marcis purj argenti et ponderis Oppauiensis abrenunciarent omni iurj quod haberent in predicto iudicio in Maceyokirch, et ressarent amodo ab omni peticione seu revocatione eiusdem. Unde sicut predictum est coram nobis constituti sepedicti Engilbertus cum suis sororibus supradictis, in presencia eciam venerabilis abbatis prefati Nycolai, promiserunt fide data et manu porrecta, preexpressum arbitrium se volle cum omnibus successoribus et coheredibus suis in perpetuum inviolabiliter observare nec per aliquem amicum suum vel procuratorem alium predictum iudicium seu hereditatem in Maceyokirch repetere, nec ad eius repeticionem ullo uti iuris beneficio canonici vel civilis. Confitentes eciam supradicte pecunie se quinque marcas in Lubschiz accepisse, residuas vero quinque coram nobis et in presencia abbatis presentatas sibi per manus fratris Baldwinj procuratoris de Maceyokirch, et pensas pleno statere acceperunt. In cuius rei evidenciam presentes conscripsimus civitatis nostre sigilli munimine roboratas. Datum et actum Rathibor in die beati Mychaelis Anno domini M°.CC°.XC°.vj°. presentibus et testibus hijs subscriptis. Tilone et Iohanne advocatis, Conrado Frisonis et Iohanne Matzconis, civibus Rathiboriensibus, Boguslao plebano Sancte Marie ibidem, fratre Gerhardo procuratore curie ibidem, fratre Baldwino procuratore, Alberto plebano, Rudgero Iudice, Iohanne Gallico et Ludwico villanis de Maceyokirch, et alijs pluribus fide dignis.

Siegel der Stadt Ratibor (ein halber Adler und ein halbes Rad) an einem Pergamentstreifen; die Umschrift ist abgebrochen, lautet aber auf anderen Exemplaren: SIGILLVM. CIVITATIS. RATIBOR.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów